- AEGATES
- I.AEGATESPromontorium Aeolidis, nunc Cane et Cavae. Steph. ab Artemidoro αἰξ in Nominativo dicitur. Vide Canna.II.AEGATESinsula Africi maris contra Carthaginis sinum. Ita ab omnibus vocatur, non Aegades, quod volebat Cluver. Nam si hoc esset, media syllaba brevis foret, ut in Sporades, Cyclades, Stoechades. At vero Silius producit, l. 1. v. 61.------ ------ Avet Aegates abolere parentumDedecus, et Siculo demergere foedera ponto.Addit Mela, l. 2. c. 7. Romanâ clade memorabiles. Et hanc quoque lectionem vitionsam putant; vel errasse Pomponium. Neutrum verum est. Clades hic est, non quam acceperunt, sed quam dederunt Romani Carthaginensibus, de qua vide Liv. dec. 3. l. 1. cui locutioni simile est illud Virg. l. 2. Aen. v. 436.-------- -------- Et vulnere tardus Ulyssei.H. e. eô vulnere quod inflixit Ulysles. De quibus reciprocis vocalibus vide A. Gellium. l. 9. c. 12. Arae dicuntur Virgilio, ut quibusdam placet, quod ibi foedera icta fuêre inter Carthaginenses et Romanos, Lutatiô Consule. Vide Cluver. Sicil. Ant. l. 2. c. 15. Nardo est Favognama, quae Siciliae proxima est. Propitiae a Sisenna vocantur. Servius, vide Aegusa, et Aethusa. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.